- AGONISTARCHA
- AGONISTARCHAin veterib. Gymnasiis, is fuisle videtur, qui certaminum publicorum Praefectus erar, quive in Amphitheatris et Gymnasiis, ubi Athletae, in publico, ludos prodituri, prius exercebantur, munus suum obibat. Eius habetur mentio in hac vetusta inscriptione, apud Ligorium: APOLLINI. INVICTO. SACRUM. M. AURELIUS. M. AUG. LIB. APOLLONIUS. AGONISTARCHA. COM MODIANUS. Diversus certe erat a Gymnasiarcho, et Xystarcho, quorum ille inter Gymnasiorum Ministros primum, hic secundum obtinebar locum, ut et a Praefecto ludi, Gymnaste, Progymanste, Paedotriba, de quibus omnibus vide accurate disserentem Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.